HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XXIX: De scopulis torrentium qui gestierunt

#Num. XXI#Gen. XLIX#Psal. CXIII

Inde profecti per aliquas mansiones venerunt ad torrentem Zared, quae transierunt siccis pedibus, ut mare Rubrum. Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, qui, ut ait Josephus, fluvius est a monte Arabiae descendens, et per desertum fluens in stagnum Asphaltidem erumpit, dividens Moabitidem et Armonicam. Quidam volunt Armonicam civitatem esse, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. De hoc transitu Israel per terram illam prosequitur liber Numeri in hunc modum: Unde dicitur in libro Bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, vel gestierunt, ut requiescerent in Arnon, et recumberet in finibus Moabitarum. Hunc locum sufficienter expositum non memini me legisse. Augustinus dicit forte fuisse librum sic vocatum apud Chaldaeos, unde egressus Abraham erat; vel apud Aegyptios, apud quos sapientiam didicerat Moyses; in quo de hoc transitu prophetatum fuerat. Ut autem fines inter duas gentes ibi constituerentur, bello actum fuisse putant, quod, propter magnitudinem sui, bellum Domini vocatum est, quod bellum liber ille conscripsit. Quidam dicunt historiam totam de filiis Israel dici librum Bellorum Domini, in qua frequenter dicitur Dominus pro eis pugnasse. Et maxime dicunt Hebraei, in terra illa Amorrhaeos manu potenti Hebraeorum fuisse deletos, et isti legunt dicitur, pro dicetur, quia etiam in Hebraeo ita est: Super hoc dicetur in Retractionibus Bellorum Domini. Et legitur sic: Unde, id est de Arnon, dicitur, id est dicetur, et fiet memoria in libro Bellorum Domini, id est in historia ista, cum legetur a posteris. Fiet autem mentio de ea talis: Sicut fecit Dominus in mari Rubro perdendo Aegyptios, sic faciet in torrentibus Arnon perdendo Amorrhaeos. Moyses dixit futurum, faciet, nos dicimus praeteritum sic, fecit. Quod etiam sequitur: Scopuli inclinati sunt, etc., similiter ambigue exponitur. Tradunt Hebraei immensam multitudinem Amorrhaeorum, in convallibus torrentium et scopulorum Arnon posuisse insidias Israelitis, ut transeuntes incautos perimerent, Dominum vero latitantes oppressisse rupibus, hinc inde inclinatis, ita ut labentia scopulorum extenderentur in Arnon, ibique requiesceret, id est finiret. Fuerunt qui dicerent describi situm Arnon, quia cum scopuli praerupti et altissimi sint in deserto, paulatim inclinantur humiliando, donec requiescant, id est finiantur, juxta Arnon. Potuit esse ut aliqui scopuli montium, juniorum et minorum coram Israelitis inclinati sunt, ut de facili transirent, quod forte erat praedictum in benedictione Joseph, ibi: Donec veniret desiderium collium aeternorum. Et forte de eodem dixit David. Montes exsultaverunt, ut arietes, etc..